Rozmiar: 15909 bajtów

- 68 -

1379. Juli 19.

In nomine domini amen. Ad perpetuam rei memoriam Nos Johannes dei gracia Oppauie et Rathiborie Terrarum dux Notumfacimus Universis tam presentibus quam futuris, Quod dum circa salubrem anime nostre indigenciam mens nostra distrahitur, dum animus noster de eligendis ad eam personis ydoneis meditatur, Illud necessarium esse cognoscimus, illud pre ceteris arduum invenimus, ut ad illam viros vita et moribus approbatos ampliori diligencia eligamus, qui sub habitu et observancia regulari nituntur altissimo in simplicitate mentis et corporis iugiter famulari, per quorum quoque preces doctrinas et merita speramus auctore domino in melius emendari. Sane attendentes multiplicia virtutum merita et affectuose devocionis ardorem, quibus Religiosus vir frater Iohannes devotus nobis dilectus Ordinis Predicatorum Sancti Dominici Confessor Sanctimonialium in Rathibor, quem in Confessorem nostrum elegimus, nobis actenus sollerti studio conplacuit, placet et in futurum tanto amplius sincerioris devocionis flagrancia poterit conplacere, quanto se uberioribus graciarum premijs a nobis viderit prosequtum, animo deliberato non per errorem aut inprovide, eidem fratri Iohanni et successoribus suis qui pro tempore Confessores prefatarum Sanctimonialium et deodicatarum Virginum fuerint, Aream et domum ex opposito et iuxta Monasterium sepedictarum Sanctimonialium in Civitate nostra Rathibor sitam una cum ortulo sibi adiacente, damus dedimus et largimur, ymmo ipsi et successoribus suis ut premittitur ipsam offerimus libere et donamus tenendam habendam ac perpetuis temporibus possidendam, Eamque prout ipsis utilius et conveniencius expedire videbitur, ut congrue in ea habitare valeant apropriavimus preparandam. In cuius rei testimonium et evidenciam clariorem presentem litteram maioris nostri Sigilli robore dedimus roboratam. Actum Rathiborie Anno domini Millesimo Trecentesimo Septuagesimonono presentibus nostris fidelibus videlicet domino Paschcone de Odirberg, Tschepano de Rasschicz, Jeschcone Scheliga, Gaczone advocato Rathiboriensi et Nicolao de Freienstat Notario nostro. Datum ibidem feria tercia proxima post festum S. Margarethe virginis gloriose.

Vom Siegel sind nur die grünen Seidenfäden übrig.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów